- TORNA
- I.TORNAin vocibus, quibus Duces in proeliando olim utebantur, memoratur Mauricio in Strategicis, et sonat, deflecte, seu faciem verte, uti docet Theophanes, ann.. 5. Mauritii, ubi Avarum seu Hungarorum illam esse refert, uti et Theophylactus Simoncatra,l. 2. c. 15. unde tornare, deflectere, et tornatio, proelium. Sed cum tornum instrumentum sit, in quo teruntur ligna circumagendo, inde infimae Latinitatis voces, tornare pro gyrare ac vertere; tornum pro gyro, et contornum, pro circulo, potius arcessendas esle, docet Salmas. ad Solin. Hinc Tornatrices, apud Hincmarum, Capitul. ad Presbyteros Dioeceseos suae, c. 14. Nec turpia, ioca cum urso vel tornatricibus ante se facere permittat: Saltatrices seu Mimae sunt, quae torni instar sese circumagunt, vel in gyrum choreas agunt, ut videre est apud Dominicum Macrum Hierol. adde Car. du Fresne Glossar. ubi etiam voce Torna, duellum ex formula recepta, quod, qui duellô rem probaturus esset, tprnari ad duellum diceretur, denotari recentioribus, addit.II.TORNAvulgo TORNE, urbs Lappiae Suecicae, in ultimo recessu Sinus Bothnici in Boream, cum portu celebri et satis capaci. Hinc pars adiacens Lappiae, Torne Lapmarch.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.